- CRATER
- CRATERἀπὶ τȏυ κέρατος, quasi κερατὴρ, quoniam in cornua potio olim fundebatur; cuius rei vestigia certissima in antiquis inscriptionibus. D. Ambrosius, l. de Elia ac ieiunio, c. 17. Per cornu etiam fluentia in fauces hominum vina decurrunt, et si quis respiraverit, commissum flagitium, soluta acies, locô motus habetur. Athenaeus, Dipnos. l. 11. Priscos fama est, atque homines cornibus olim bibisse boum; liquet hoc ex eo, quod adhuc, dum aquae vinum permiscent, κεράσαι dicunt, et vas in quo vinum miscetur, craterem appellant, manet etiam nunc cornuum ad hunc usum fabrica: quidam eiusmodi pocula Rhyta vocant, Poetarum quoque multi antiquos bibentes cornibus inducunt. Xenophon, l. 6. exped. Cyri, Κατακείμενοι ὁι εν ςτιβάσιν ἐδείπνουν καὶ ἔπινον εν κερατίνων, Quum in grabatis inter caenandum discumberent, ac biberent e poculis cornu factis. Idem; l. 7. hanc Thracicam legem vocat. Alluscrunt ad eundem ritum Poetae. Pindarus,Ε᾿ξ ἀργυρέων κεράτων πίνοντες.Ex argenteis poculis bibentes.Aeschylus in Perrhoebis, ἀργυρηλάτοις κέραϚι, argentô ductili factis cornibus etc. Primum autem hôc poculi genere usum Bacchum ferunt, quem cornutum fingi pueruli quoque Grammaticorum sciunt. Unicus Ovidius fufficiet, Epist. 15. Heroid. v. 23.Sum fidem et pharetram, fies manifestus Apollo,Accedant capiti cornua, Bacchus eris.Indi talibus quoque poculi vum, ut ex Ctesia Photius annotavit in Bibl. Ita autem ille, Asinos silvestres habet India, κέρας ἔχουϚιν εν μετώπῳ, cornu habent in media fronte; et paulo post, καταςκευαζουϚι γὰρ ενπώματα, conficiunt enim ex his pocula. In conviviis tertium poculum Iovis servatoris fuit (sicut primum, ut Franc. Luisinus ait, l. 1. Parerg. c. 7. Iovis Olympii, alterum Heroum erat) Κρατὴρ Διὸς σωτῆρος, Crater Iovis Servatoris Polluci dictum, in memoriam pluviae derepente irruentis, quâ pocula vinô semiplena, cum temperata essent, salutarem ipsius usum homines didicerunt: prius enim meracum biberant, non sine noxa. Eustath. in Homer. Vide Thomae dempsteri Paralipomena in Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. Quâ aetate vero luxus maxime invaluit, uti coronarum et unguentorum missus praeibat secundae mensae, sic Crater statuebatur in medio, qui ebibendus erat. Plutarchus Συμπος. προβλημ. ιά. Α῎δει μεν` γὰρ ἴσως τὰ καλούμενα ςκολιά, κρατῆρος εν μέσῳ προκει μεν´ου καὶ ςτεφάνων διανεμο μεν´ων etc. Et quidem coronatus, ut et alia pocula, de quo more Virg. l. 1. Aen. v. 728.Crateras statuunt plenos et vina coronant.Non solum eô sensu, quod vinô implerentur, sed et quod plerumque caelatâ coronâ redimirentur. Certe Athenaeus, l. 5. in quadam pompa meminit Crateris argentei amphorarum sexcentarum, qui vehebatur quatuor rotarum curru, quem sexcenti viri trahebant. Sub eius labris, ansis et basi imagines fuêre animalium tornô sculptae. Ipse vero aureâ gemmatâque coronâ praecingebatur. Quamvis aliquando crateribus poculisque addita corona fuit, non decoris, sed utilitatis gratiâ. Quemadmodum collum vasis coronâ pulegii sive calamintae, ne inde vinum effluat, redimiri consuevisse, tradit Constantinus Caesar, l. 6. c. 14. etc. Vide quoque infra Lanea corona. Verum natis in usum laetitiae scyphis pugnavere Thraces, et Crateres pro telis iacti Centauris leguntur. Statius 3 l. 1. Achill. v. 114.---- Hic hominum nullos experta cruores.Spicula, nec truncae bellis genialibus orni,Aut consanguineos fracti crateres in hostes.Et Ovid. l. 12. Met. v. 236.Antiquus crater, quem vastum vastior ipseSustulit Aegides; adversaque misit in ora.Inter quos Pholus inprimis immani cratere mira Hostibus vulnera intulit, apud eundem Statium, l. 2. Thebaid. v. 564. quod socio eius Hylaeo tribuit Virg. l. 2. Georgic. Sed et ipse Pholus aliôcratere ab Aesone stratus est, apud Val. Flaccum, l. 1. v. 337.---- ---- ---- sed fortior AesonAttollens dictis animos: ô si mihi sanguisQuantus erat, cum signiferum cratera minantemNon leviore Pholum manus haec compescuit auro.Vide de hoc Pholi cratere, imprimis olim celebri, Apollodorum, l. 2. Scholiastem Theocriti ad finem Thalysior. Lucanum, l. 6. etc, Peior abusus, cum Inferis rem divinam facientes prisci, Crateras ipsoscum libamentis in flammas coniciebant, quo de more vide Servium ad Virg. l. 6. Aen. Statium, ubi de Achemori sepultura, et ad hunc Casp. Barthium, Animadversion. Part. 3. p. 426. uti de Helenae cratere non minus, ac ii de quibus diximus, claro, aliquid infra, voce Helena: de Nestoris, voce Nestoreus: et de more insignia avita crateribus inscribendi, ubi de Insignibus. de more vero, minoribus poculis remotis, maiusculum Cratera poscendi, cum ad cantum accederent Graeci, voce Scolium: Crateras vertendi, in lemmate, Vertendi crateras mos, ut alia omittam, passim hîc, ubi de Bibendi more, Poculis, Scyphis, ia dicta dicendave. Sed et vide hîc infra in Craterra, ut et voce Patera.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.